monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio > sectio 32 > sectio > bnfNAL1585.71 > csg48.244 > bavPal.lat.311.382 > sectio 20 > sectio 36 > sectio 21 > uwbM.p.th.q.1a.227 > 'Goliath' in ' 87' > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 58
Unde etiam in errore fallacium vulnerum suorum quasi mortuus fuerit simulat se quasi a sopore mortis revixisse; et ita admirabilem et terribilem stuporem omnes homines qui in tota terra sunt, in horrore huius maledicti capient, sicut etiam populus in magnitudine et fortitudine Goliath obstupuit, cum eum armatum in bello adversum se stare videret. Et ita ut vides columnae electorum meorum, tam de cruciatibus istis quam de contrariis et immanibus ac horribilibus signis, quae filius perditionis emittet magno stupore pavoris commoveri videbuntur, gemitum lamentabilis angustiae emittentes.